utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02194572

Charter Number: 02194572
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1228
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem Persuadet nobis justitiæ debitum et laudabilis Cluniacensis ordinis opinio ac tuæ devotionis sinceritas nos hortantur quod debeamus indemnitati Cluniacensis Monasterii sollicita diligentia præcavere Ex tua sane insinuatione accepimus quod cum sigillum Conventus Cluniacensis minus caute fuerit per quandam incuriam conservatum multa sunt ignorante Conventu confecta sub ipsius nomine instrumenta et sigillo consignata prædicto in gravem Cluniacensem Monasterii læsionem Quare metuens ne per ea prædictum Monasterium grave detrimentum incurrat humiliter postulasti talia instrumenta præsertim super bonorum alienatione confecta irrita nuntiari et per ipsa Monasterium non teneri ne autem tali fraudis commento laberetur dictum Monasterium facultatibus per alienationem rerum ipsius quæ tanquam odiosa prohibetur a jure nisi ubi necessitas Ecclesiarum vel utilitas id exposcit Nos devotionis tuæ postulationibus inclinati talia instrumenta super alienatione bonorum ipsius Monasterii Conventu ignorante confecta volumus esse invalida et per ea non teneri Monasterium memoratum Datum Perusii XII Kalendas Novembris Pontificatus nostri anno secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter