utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02194573

Charter Number: 02194573
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1228
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Clun salutem et Apostolicam benedictionem Quanto Cluniacense Monasterium inter alia honorabilius esse dignoscitur et nos erga illud majori affectione movemur tanto est diligentius providendum ut laudabilis religionis suæ fama conspectius enitescat quæ posset per impunitatem delinquentium obfuscari Quia vero liberius consuevit indulta quam de jure communi competit auctoritate procedi et plura per Dei gratiam in tua persona conveniunt quæ de te nobis præbent fiduciam pleniorem cum vir sis providus et discretus et zelum habeas et scientiam ac in te vigere religio dignoscatur Nos devotionis tuæ supplicationibus inclinati corrigendi nonobstante appellationis objectu cum a correctione non liceat appellare subditorum tuorum excessus et cogendi eos ad observationem eorum quæ pro reformatione Ordinis sunt statuta liberam tibi auctoritate præsentium concedimus facultatem Datum Perusii XII Kalendas Novembris Pontificatus nostri anno II
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter