utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02194590

Charter Number: 02194590
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1230
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Viris venerabilibus ac religiosis dominis et amicis in Christo karissimis abbati et priori Reomensi et abbati de Fonteneto Cisterciensis ordinis Arnulphus archidiaconus et Petrus decanus officiales Nivernenses salutem in eo qui salus est omnium et salvator Discretioni vestre intuitu presentium innotescat quod nos mandatum a vobis auctoritate apostolica nobis injunctum cum fidelitate ac diligencia exequi cupientes hac die veneris proxima post Cineres apud Caritatem pro ipso diligencius exequendo in personis propriis accedentes conventum de Caritate fecimus conveniri et eidem convento mandatum vestrum exposuimus prout ipsum in litteris ad nos directis fide oculata vidimus contineri Invenimus autem quosdam videlicet Petrum de Senonis Willelmum Anglicum Laceirche Hynardum Bernaldum Normannum succentorem Obertum organistam Johannem de Cliniaco Stephanum de Sazannia Willelmum Normannum juvenem Willelmum de Marcigniaco Robertum de Donziaco Galcherum Hugonem de Karitate Symonem de Curtiniaco Hugonem de Nivernis Innocentium Petrum de Sancto Reveriano P Burdinum P Burchardum P de Marcigniaco Philippum puerum Petrum puerum Robinum puerum Johannem puerum Thomam puerum et Johannem de Lugduno qui sponte in nostra presencia renunciaverunt et recognoverunt se renunciasse deliberatione provida precedente appellationi olim facte promittentes debitam obedientiam et subjectionem domino abbati Cluniacensi et priori ab eo in Karitatensi ecclesia instituto eodem priore nobis nichilominus intimante quod quidam absentes videlicet Regnaudus de Castro Renardi Petrus Dadet Guido Lespine Landricus Paissardus et Reginaudus prior de Cona eidem appellationi sponte ac provide renunciaverunt domino abbati Cluniacensi obedientiam debitam promittendo et etiam ipsi priori Alios vero invenimus scilicet Petrum de Novo Vico Robertum Normannum Gaufridum de Themtriaco Milonem de Lasiaco Stephanum de Curtiniaco Willelmum Normannum Benedictum de Cruce Petrum de Meso Gaufridum de Curtiniaco Guidonem de Bello Joco Regnaudum de Senonis Aschardum puerum de Beffex Gaufridum de Carnoto Symonem de Caroloco et Theobaldum de Venesiaco qui audita citatione a nobis ex parte vestra juxta tenorem mandati vestri facta se in negocio jam incepto persistere et appellationi olim facte firmiter adherere asserentes responderunt quod die assignata in vestra presentia comparerent facturi quod faciendum viderent Super aliis etiam qui tunc temporis erant absentes prefato priori dedimus in mandatis quod ipsos peremptorie citet ut die jovis proxima ante dominicam qua cantatur Letare Iherusalem coram vobis personaliter compareant apud Caritatem juxta formam mandati apostolici processuri Actum anno gracie MCCXX nono mense februario
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter