utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02194601

Charter Number: 02194601
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1230 - 1236
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Reverendo patri ac domino Stephano Dei gratia abbati Cluniacensi frater Henricus humilis prior Sancti Maioli Papiensis cum debita subjectione et reverentia obedientiam usque ad mortem Ecclesia vestra de Pontida quæ nunc vacat propter prioris absentiam tam in spiritualibus quam temporalibus non modicum recipit detrimentum quoniam tam immensa in partibus illis adhuc viget discordia quod vix aliquis potest illic pertransire quin a propriis rebus spolietur Cum vero institutio prioris ad vos pater sancte specialiter pertineat paternitati vestræ humiliter supplico et devote quatinus ejus intuitu cujus misericordiæ non est numerus talem priorem ecclesiæ vestræ de Pontida præficere dignemini per cujus industriam et sollicitudinem eadem ecclesia tam in spiritualibus quam temporalibus gratum percipere possit et debeat de die in diem incrementum quæ fere jam ad nihilum est redacta propter guerram quæ gravis et incomparabilis regnavit in illis partibus et etiam per sex annos et amplius ibi obtinuit principatum Unde ut mihi videtur talem oportet præficere in priorem per quem vestra ecclesia deffendatur et qui possit res ipsius manutenere et salvare Si vero de vestra fuerit voluntate ut prior Lonbardus ibi præficiatur potius consulo ut domus de Pontida priori de Fontenella cujus vita est laudabilis et honesta quam alicui Lonbardo committatur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter