utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02194654

Charter Number: 02194654
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1234
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Ego Durannus archipresbiter de Bosco notum facio omnibus præsentes litteras inspecturis quod dominus Jocerannus de Saint Alban accepit in feodum ab ecclesia Cluniacensi quicquid possessionis [quicquid juris] quicquid rationis habet vel habere potest tam nomine suo quam nomine uxoris suæ Beatricis in parrochiis de Triviaco et de Curtilibus exceptis hominibus qui vocantur li Cortaut et illis qui de Cruce cognominantur Et de hoc dictus dominus Jocerannus fecit homagium venerabili patri [Stephano] abbati Cluniacensi et tam ipse quam ejus heredes tenentur facere abbatibus qui pro tempore fuerint in ecclesia Cluniacensi Hoc factum domina Beatrix ejusdem Joceranni uxor laudavit voluit concensit et juramento acceptavit et insuper idem dominus Jocerannus tenetur hoc confiteri coram venerabili patre G episcopo Eduensi H episcopo Matisconensi et rogare ut inde alter solum det suas litteras hoc factum plenius continentes In cujus rei testimonium ad instantiam dictorum domini Joceranni et dominæ Beatricis sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum Actum anno Domini MCCXXX quarto mense maio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter