utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02194750

Charter Number: 02194750
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1239
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Reverendo patri et domino H[ugoni] Dei gratia abbati Cluniacensi et ejusdem loci sacro conventui frater G humilis prior de Karitate salutem et usque ad mortem obedientiam debitam et devotam Negotiis Cluniacensis ecclesiæ Parisius et quibusdam aliis locis multipliciter occupatus ad instans nostrum generale capitulum non valeo interesse Et quamtum inde doleam novit ille qui scrutator est cordium et cognitor secretorum Unde discretionem vestram humiliter exoro quatinus cum pro vobis et honore ac utilitate ecclesiæ Cluniacensis laborem fideliter et intente meam habeatis absentiam excusatam Quidquid autem circa me et ecclesiam Caritatis ac membra sua vobis placuerit ordinare gratum habeo et acceptum Datum apud Parisius die lunæ post quindenam Paschæ anno Domini MCC tricesimo nono
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter