utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02194827

Charter Number: 02194827
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1244 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Sanctissimo patri H[ugoni] Dei gratia venerabili abbati et domino Cluniacensi frater F[ulco] suus humilis abbas Monasterii Novi Pictavensis salutem et obedienciam cum reverencia debita et devota Paternitati vestre notum facimus quod dominus papa universitatem ecclesiarum tam exemptorum quam aliarum provinciarum Burdegalensis et Bituricensis per dominum Rothomagensem et collegas suos moneri fecit ut prelati ecclesiarum in subsidium terre sancte decimam proventuum et redituum suarum ecclesiarum solvendo misericorditer providerent Nos vero in Burdegalensi provincia existentes tam exempti quam non exempti ad sedem apostolicam sollempnes nuncios cum litteris universorum transmisimus responsum domini pape super hoc recepturos De quo responso adhuc non possumus esse certi Unde cum vos sub simili facto in subsidium ecclesie vestre et nostre a domino papa decimas ab ecclesiis vobis subjectis per triennium petieritis impertiri habentes super hoc speciale mandatum ad archiepiscopum Rothomagensem et collegas suos super executione hujusmodi facienda cum nobis valde grave esset et onerosum non possemus sine destructione nostre ecclesie sustinere in duabus decimis persolvendis et maxime cum nos omnes inopinatos casus sustinuerimus propter aquarum dilivium et propter multa alia impedimenta que vos ignorare non credimus et per vestros nuncios poteritis esse certus paternitatem vestram in quantum possumus exoramus et tamquam patri et domino supplicamus quatinus paupertati ecclesie nostre et vestre pocius et membrorum suorum providere curetis ne afflicte ecclesie afflictio imponatur et ne tribus modis premissis ecclesia obprimatur Quocirca eidem vestre paternitati in quantum possumus supplicamus quatinus vestras patentes litteras nobis et ecclesie nostre si placet impendatis ut nos super prestatione decimarum in subsidium terre sancte vel alias si dominus papa dare voluerit infra predictum terminum nos servare curetis indempnes quia nobis in infinitum magis placet et placebit vobis et ecclesie vestre quam nostram dicimus succurrere quam etiam terre sancte vel alii loco si domino pape placuerit nostrum auxilium impertiri cum utrique prestationi sufficere non valemus Valete in Domino Bene et diu valeat paternitas vestra
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter