utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02194963

Charter Number: 02194963
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1254
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Clun salutem et Apostolicam benedictionem Cum interdum concedenda et non concedenda propter importunitates petentium concedantur Nos Paci et tranquillitati tuæ paterna volentes sollicitudine providere ut per litteras Apostolicas vel Legatorum Apostolicæ sedis obtentas et obtinendas Prioratus tui Ordinis conferri non possint tuque ad eorum collationem compelli nequeas etiamsi contineatur in eisdem litteris hæc vel alia similis clausula ut aliqua indulgentia non obsistat auctoritate tibi præsentium indulgemus Nos enim sententias quas hac occasione ferri contigerit irritas decernimus et inanes Nulli ergo [] Datum Assisii V Kalendas Junii Pontificatus nostri anno XI
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter