utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02195183

Charter Number: 02195183
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1272
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Monasterii Cluniacensis ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Matisconensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem Exigentibus tue Devotionis meritis votis tuis libenter annuimus et petitiones tuas quantum cum Deo possumus favorabiliter exaudimus Cum igitur sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis Cluniacensi Ordini a sede Apostolica sit indultum ut ejus persone ad provisionem alicujus in Beneficiis Ecclesiasticis et pensionibus per litteras Apostolicas vel Legatorum Sedis ejusdem nequeant coarctari nos volentes tibi gratiam facere specialem tibi et eidem Ordini ejusque personis auctoritate presentium indulgemus ut Prioratus Decanatus grangie ac Domus Ordini eidem subjecti necnon Ecclesie seu Beneficia jure Patronatus vel alias ad tuam vel fratrum professorum ipsius Ordinis collationem vel presentationem spectantia conferri aliquibus aut assignari pensiones in eis per hujusmodi litteras minime valeant nisi littere ipse plenam et expressam fecerint de hac indulgentia et eodem Ordine mentionem Nulli ergo [] Datum apud Vrbemveterem II Idus Decembris Pontificatus nostri anno primo Habetur privilegium ejusdem Gregorii Pape X ad instar Privilegii Innocentii IV et Clementis IV per quod dicitur quod omnes Priores et Monachi Cluniacensis Ordinis soli Abbati Clun professionem faciant eique promittant obedientiam ac rationem reddant de spiritualibus et temporalibus quodque ipse Abbas Clun liberam habeat institutionem et destitutionem in eosdem Priores Datum apud Vrbemveterem II Idus Decembris Pontificatus anno primo Quare vide supra Habetur et aliud privilegium ejusdem Gregorii Pape X ad instar Privilegii Innocentii IV de die xxvii Iunii MCCXLVII per quod concedit quod Abbas et Conventus Clun possint petere bona in quibus successissent in fratres e seculo ad eos venientes et in Monasterio Clun profitentes Datum apud Vrbemveterem II Idus Decembris Pontificatus anno primo Quare vide supra Habetur et aliud privilegium ejusdem Gregorii Pape X ejusdem tenoris cum Privilegio Innocentii IV de die xxiii Maii MCCXLV adversus prelatos qui privilegia et immunitatem seu exemptionem Cluniacensium fratrum quomodo libet etiam indirecte impugnant Datum apud Vrbemveterem Decembris Pontificatus anno primo Quare vide supra
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter