utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02195189

Charter Number: 02195189
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1273
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniacen Monasterii ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Matisconensis Diœcesis salutem et Apostolicam benedictionem Licet in concessis vobis ab Apostolica Sede privilegiis ut asseritis sit expressum ut nullus Episcopus vel Archiepiscopus aut alius Ordinarius vel Officiales eorum possint in vos aut Monachos vel Conversos Clun Ordinis ubilibet commorantes excommunicationis suspensionis vel interdicti sententias promulgare ipsi tamen prætextu constitutionis piæ memoriæ Innocentii Papæ prædecessoris nostri a felicis Recordationis Alexandro Papa prædecessore nostro postmodum innovatæ qua cavetur ut Exempti quantumcumque gaudeant libertate nihilominus ratione delicti vel contractus aut rei de qua contra ipsos agitur possint coram Ordinariis conveniri et illi quod ad hoc suam in ipsos jurisdictionem prout jus exigit exercere interdum in vos aut ipsos Monachos vel Conversos quamvis iidem Monachi vel Conversi ad Prioratus vel alia loca ipsis Ordinariis subjecta ut vel illorum gerant regimen vel in eis tanquam proprii locorum ipsorum Monachi vel Conversi resideant non fuerint destinati hujusmodi præsumunt contra Constitutionem præmissam sententias promulgare Nos itaque Constitutionem ipsam inviolabiliter observari volentes et vestris privilegiis minime derogari hujusmodi excommunicationis suspensionis et interdicti proferri sententias contra ejusdem Sedis indulta et constitutionis prædictæ tenorem auctoritate præsentium districtius inhibemus Decernentes irritum et inane si secus contra inhibitionem hujusmodi fuerit attentatum Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ inhibitionis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum apud Vrbemveterem XV Kalendas Februarii Pontificatus nostri anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter