utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02195226

Charter Number: 02195226
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1277
Date Type: Internal, A.D., Feast, Lunar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Nos H de Edua canonicus et officialis Matisconensis pro capitulo Matisconensi sede ipsius vacante notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod Gaufridus Burdini de Soloigniaco et Beatris ejus uxor coram nobis constituti scientes prudentes et spontanei nec ab alico ut asserunt circonventi vendunt tradunt cedunt et concedunt viris religiosis abbati et conventui Cluniacensi imperpetuum in purum quittum et francum allodium duodecim denarios Cluniacenses et unam galinam censuales de quibus duodecim denariis debet Guichardus de Soliers VI denarios Clun censuales et Odricus de Valle de Soloigneiaco VI denarios Clun et galinam censuales de duobus pratis quorum unum situm est in Praelles aliud vero situm est subtus Solieres in praellis predictis ut ipsi conjuges venditores asserunt coram nobis cum omni jure allodio et dominio dictarum rerum censualium venditarum precio viginti soludorum Vien[n]ensium de quibus dicti conjuges venditores se tenent coram nobis a dictis abbate et conventu integre pro pagatis Devestiunt autem se dicti conjuges coram nobis de predictis rebus venditis et Guidonem prepositum de Soloigniaco presentem et investituram nomine dictorum abbatis et conventus recipientem de eisdem investiunt coram nobis in possessionem corporalem et vacuam inducendo Promittunt dicti conjuges [] ac Velleiani privilegio et omni auxilio et beneficio juris canonici et civili[s] In cujus rei testimonium ad preces dictorum conjugum venditorum coram nobis hec omnia supradicta esse vera confitentium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum Datum anno Domini MCCLXX septimo die lune post quindenam Penthecostes
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter