utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02210024

Charter Number: 02210024
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p.30)
map View Map
Charter:
Innotescat omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris quod Artaldus de Saliaco laudante uxore sua que fuit filia Symonis de Capella concessit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci in perpetuum habendum quicquid juris habebat vel calumpniabatur in vaura sancti Martini et in decima vini Nulliaci et in territorio ejusdem loci Hoc autem ut maneret ratum et inconcussum per manum domni Gualterii Cabilonis episcopi fuit factum Hujus rei testes Robertus archipresbiter de Brixia Robertus capellanus de Sancto Jangulfo Thomas capellanus Capelle Bragniaci Jocerannus li Veli Ansericus de Juile Robertus de Li Aalardus de Burgo Novo Testes de concessione uxoris Artaldi predicti Jocerannus li Veli Ansericus de Juile Bernardus de Vissandu Jofridus li Merlus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter