utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02210031

Charter Number: 02210031
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1113 - 1158
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
map View Map
Charter:
Agnoscant omnes fideles futuri et presentes quod Bertrannus de Fontanis dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quicquid habebat in decima parrochie sancti Ambrosii sine alla retentione Hoc autem fecit laudante uxore sua Guietta ex cujus patrimonio erat Nondum enim habebant filium vel filiam qui fari vel hoc laudare potuissent Sciendum quoque est quod prefatus Bertrannus tenebat in feodo eandem decimam ab Odone de Cundamines Qua propter ut libere sine ulla calumpnia antefatis monachis eam tradere potuisset accepit de suo proprio alodio ab eodem Odone in feodo apud Varennam scilicet unum mansum et quicquid habebat in closum de Fontanis et fecit ei hominium Postea vero idem Odo et Richardus de Seniceo a quo ipse Odo tenebat eandem decimam in feodo laudaverunt ipsum donum sepefatis monachis Sed et episcopus Cabilonis domnus videlicet Walterius hoc ipsum laudavit atque concessit Post mortem quoque predicti Odonis prefatus Bertrannus accepit in feodo a Petro Bressen qui erat nepos prefati Odonis de Cundamines mansum de Varennis et suam partem de closo apud Fontanis et fecit ei hominium atque idem Petrus antefatam decimam monachis Firmitatis laudavit Hujus rei testes Julianus presbiter de Seniceo Hugo Beraldus Bertrandus de Castiniaco Bartholomeus de Buxiaco miles Hugo de Gibriaco prepositus Robertus Willelmus Habuit tamen Bertrannus de Fontanis et uxor ejus quindecim libras Cabilonensis monete et vaccam unam ex hoc negocio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter