utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02210098

Charter Number: 02210098
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p.12)
map View Map
Charter:
Insinuandum est omnibus futuris et presentibus quod Aalardus de Seniceo laudante filio suo Richardo dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quandam vineam sub monte sancti Martini in loco ubi predicti monachi Firmitatis accipiunt petram ad edificandas domos et tamen habuit inde cambium quemdam mansum apud Sans a Vuillelmo de Branciun et Joceranno fratre ejus Sed et hoc non est pretermittendum quod prefatus Aalardus et filius ejus Richardus et Bernardus de Birra dederunt Deo et sancte Marie et predictis monachis Firmitatis quandam peciam terre sub predicta Perreria Sed Bernardus de Birra habuit inde cambium apud Sarmaisei unam petiam de terra et septem solidos Et notandum iterum quod Otgerius de Martilliaco dedit Deo et sancte Marie et prefatis monachis de Firmitate unam petiam de terra sub predicta Perreria Horum donorum videlicet Aalardi Richardi Bernardi Otgerii testes sunt hii Tibertus de Seniceo Odo de Cundamines
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter