utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02210184

Charter Number: 02210184
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1175 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p.8)
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus futuris et presentibus quod ego Guido Putoiz do et concedo Deo et sancte Marie et monachis de Firmitate quicquid habeo in la Faia de Chimille et in bosco de Pelial clausum quoque quod vocatur canonicorum sancti Saturnini et omnes usus necessarios ad pastus pecorum et animalium sine dampno in omni terra quam habeo in potestate Sancte Helene et usus necessarios in boscis meis quamdiu vixero ad Chasul quoque tres pecias terre pro quibus dederunt mihi XX solidos De his omnibus tuitionem promitto contra omnes homines quantum justicia exegerit et si forte tuitionem ferre nequivero commutationem secundum placitum monachorum dare promitto Pro hoc concesserunt mihi societatem ordinis in morte et in vita et si ordinate ad conversionem venire voluero et potero ut me recipiant Hoc autem laudavit uxor mea nomine Beatrix et filius meus Geraldus et filie mee Mabilia et Guillelma Hoc vero confirmavi in capitulo Firmitatis coram omni conventu Testes Guillelmus cellerarius Firmitatis Durannus de Brixa conversus et Durannus Costables Radulfus clericus Raimundus de Vilerez Petrus Pectinarius
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter