utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02210190

Charter Number: 02210190
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1169
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p.8)
map View Map
Charter:
Agnoscant omnes ecclesie filii tam presentes quam futuri quod ego Robertus Sancte Helene laudantibus fratribus meis Galterio monacho et Gaufrido do et concedo Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci in perpetuo apud Chasul mansum Petri Masoeri cum appendiciis suis et quicquid de dominiura mea in villa de Chasul ab aliquo adquirere poterunt decimaque totius terre quam in parrochiatu Sancte Helene habere poterunt necnon et decimam animalium suorum et pecorum que habebant et omnes usus necessarios tam in bosco quam in plano absque dampno frugum et pratorum in omni terra mea atque boscum quendam quem tenebam in defensum Hoc autem laudavit uxor mea Luciana et habuit inde unam vaccam cum vitulo sed et fratres ejusdem Gaufridus et Jocerannus hoc ipsum laudaverunt Hujus rei testes Robertus archipresbiter de Sancto Gandulfo Clemens presbiter Sancte Helene Rodulfus clericus Amicus presbiter Bernardus de Buxi Achardus de Sancta Helena Bernardus de Reins Artaldus nepos ejus Gaufridus de Draciaco Jocerannus frater ejus Guido Putoiz Rodulfus de Bicei Gaufridus de Bicei Gaufridus de Sancta Helena et Galterius monachus frater ejus Girardus de Laiel Rainolfus de Hulmis Uldeier de Villanova Arnulfus filius Landrici Hoc autem factum est anno dominice incarnationis MCLXVIII in capitulo Firmitatis astante Villelmo abbate Hugone priore Gofrido cellerario Seguino monacho Hugone de Marciliaco et omnibus aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter