utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02210206

Charter Number: 02210206
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1120 - 1121
Date Type: Internal
Resource Link(s): Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
map View Map
Charter:
Notum sit sancte ecclesie filiis quod domnus Ansericus antequam uxorem duceret concessit sancte Marie de Firmitate et monachis illius cenobii omnem terram que est a fonte Jugione usque ad illum locum qui vocatur Castellio sicuti circuit vallis Ocra et vallis Boana Hoc donum concessit supradictus Ansericus et rustici de Boerio libere et sine omni retinaculo jure perpetuo Hujus rei sunt testes Rainaldus dominus castri de Sancte Romano Rainaldus frater supradicti Anserici Hugo Rufus Robertus de Cuceo Anselmus de Ivriaco et frater ejus Walterius Post hec dedit domnus Wido de Monte Sancti Johannis antedictis monachis omnem terram que vocatur Ronchealmel a fonte Jugione usque ad descensum Gibriaci et a terra de Molesiaco usque ad terram de Boerio consentientibus et laudantibus Widone et Teobaldo et Berlando [] hominibus ejusdem doni Widonis qui ad Normis pertinent Hugo etiam Rufus quicquid terre in eodem loco Ronchealmal possederat benigne concessit monachis hoc idem laudantibus domno Rainaldo de Cuceo et uxore ejus ac filiis matre etiam ejusdem Hugonis Ecce testes Rainaldus de Sancto Romano et Ansericus frater ejus Robertus de Cuceo Lebaldus de Malimont Walterius de Gibriaco Hugo Rufus Gislebertus prepositus domni Widonis Eodem etiam tempore domnus Lambertus de Bealna et fratres ejus Hugo quoque Rufus et Rainaldus de Cuceo ac Lambertus de Vort necnon et Walterius de Gibriaco dederunt predictis monachis de Firmitate vallem que Ocra nuncupatur a via que de Molesiaco ducit Moncellum usque ad campum sancti Simphoriani et terram que eidem valli proeminet a parte Moncelli Hujus donationis testes sunt domnus Rainaldus de Sancto Romano et Ansericus frater ejus ac Hugo Rufus et Lebaldus de Malimont et Robertus de Cuceo ac Anselmus et Walterius frater ejus Lebaldus quoque Puel ac Landricus de Monte Tetraldo qui omnes predicto Walterio de Gibriaco pro parte illa predicte vallis que sui erat juris commutationes dederunt in terris Eodem etiam anno quo hec gesta sunt domnus Rainaldus frater Anserici dedit monachis prescriptis quicquid juris habebat in illo loco qui Castellio dicitur hoc idem laudantibus uxore ejus Adelaida ac filiis Testes Ansericus et Lebaldus fratres ejusdem Rainaldi et Lambertus de Vort Et sciendum quod omnes prescripti homines qui has terras vel silvas aut prata sancte Marie de Firmitate et venerabili abbati Opironi ac monachis ejus pro salute animarum suarum et omnium parentum suorum dederunt tam benigne tamque libere omnia tradiderunt ut nil sibi vel successoribus suis de his omnibus retinerent ex parte Dei et sua hominibus suis omnibus liberis ac servis ac omnibus hominibus interdicentes ne deinceps in suos usus de omnibus his terris silvis vel pratis sine licentia manachorum illorum audeant usurpare Et notandum quod Rainaldus dominus castri Sancti Romani et Rainaldus patruus ejus ac Ansericus Lebaldus quoque et Wido necnon et omnes milites ejusdem castri pro animabus suis et antecessorum suorum concesserunt predictis monachis omnes usus necessarios in omnibus locis ditionis sue in silvis scilicet ad domos construendas et pastus pecorum omniumque animalium et in planitie pastum pecorum gratis et absque omni conditione Similiter domnus Harduinus et Bernardus frater ejus de Balgiaco Seguinus et frater ejus de Nugiaco et omnes ex progenie illorum in potestate Cuceo id ipsum concesserunt Illud idem etiam Umerus et Oliverus Falco quoque et Obertus fratres quotuor in potestate Albiniani castri fecerunt
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter