utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02210207

Charter Number: 02210207
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1120 - 1121
Date Type: Internal
Resource Link(s): Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
map View Map
Charter:
Quoniam diminute sunt veritates a filiis hominum idcirco presenti scripto futurorum noticie transmitti volumus quod domnus Guido de Monte Sancti Johannis dedit sancte Marie de Firmitate et abbati et monachis illuc Deo regulariter servientibus pro mercede anime sue et antecessorum suorum quandam terram in potestate Normiis a fonte de Jugione usque ad campum Salitum sicut dividit territorium de Molisiaco et a campo Salito usque ad montem Castillionis omnem videlicet planitiem que adjacet inter Castellionem et Ronchermeil cum valle circumeuntem Ronchermeil sicut cognosci potest terminibus et signis et crucibus ibidem prefixis laude Stephani Eduensis episcopi a quo predictus Guido eandem terram in feodo tenebat Hanc donationem et vidit et scripsit Humbertus archipresbiter de Belna interfuit etiam Lambertus et Gibertus ministri domni Guidonis et Guido de Normiis et Tetbaldus coloni ejusdem territorii Hujus rei testes sunt Rainaldus Meschin Sancti Romani Hugo Rufus Lebaldus Puel Galterius de Orches Hugo Bernardus Hernulfus Torterel Evrannus Lambertus canonicus sancte Marie de Belna Herveius et Guido frater ejus Arnulfus frater Tedbaldi et Calvus de Muresaltu Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo vicesimo [] regnante Lodovico rege Francorum et Stephano existente episcopo Eduensis ecclesie et Hugone duce Burgundie indictione tercia decima
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter