utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02210243

Charter Number: 02210243
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sancte ecclesie filiis omnibus tam futuris quam presentibus notum facimus quod Stephanus sacerdos de Seurra et Humbertus frater ejus laudante uxore sua nomine Flora ac filio suo Hugone dederunt Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ibi in perpetuum Deo servientibus de omnibus terris quas idem monachi habebant vel adquirere poterunt vel propria familia aut sumptibus in parrochia Chilliaci incoluerint terciam partem decime que ad eos pertinebat hereditario jure Hujus rei testes Lambertus clericus Bernardus de Seurra item Otgerius Hugo Baudricus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter