utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02210254

Charter Number: 02210254
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris notum facimus quod Hugo Maneselevat de Matiscone et Maria de Rotilliaco uxor ejus et Stephanus filius eorum dederunt Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quicquid habebant vel calumpniabantur in territorio de Amestei et juraverunt pacem tenere hujus doni cunctis diebus vite sue Hujus rei testes Guichardus decanus de Matiscone Robertus de Sancto Sulpicio Jocerannus de Sala Hugo Balbus frater ejus Estorgus de Trenorcio Escaredoil frater ejus Walterius de Nantone Guichardus decanus predictus et Otgerius responsores pacis EXCOMMUNICATIO Ego Humbertus Dei gratia Bisuntinensis archiepiscopus quod in hac carta continetur adquisitum ad sustamentum fratrum de Firmitate adtestor et ratum facio et firmum decerno nulli prorsus deinceps concutiendum esse permitto Et eos omnes qui contra illud venire temptaverint omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti et sancte Dei genitricis Marie et beatorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum Dei et nostra auctoritate a gremio sancte matris ecclesie excommunico ut donec inde digne satisfaciant a sacratissimo corpore Dei et Domini nostri Ihesu Christi alieni fiant Eis autem qui supradictis ecclesie Firmitatis pacem tenuerint atque servaverint sit pax et misericordia a Deo Patre et Domino Ihesu Christo et omnibus sanctis ejus et nunc et in perpetuum Amen Fiat [Dans la marge Signum episcopale]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter