utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02210256

Charter Number: 02210256
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1160
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte et inviolabilis matris ecclesie filiis notum facimus quod ego Hunbertus Clavellus et uxor mea nomine Florez et filius meus Hugo damus et concedimus Deo et sancte Marie de Firmitate censualiter terciam partem decime de territorio Chilliaci pro tribus videlicet bicariis de fabis et novem bicariis inter frumentum et avenam medietatem videlicet frumenti et medietatem avene Notandum sane quod ego tenebam predictam decimam in feodo a Petro de Castello qui hoc ipsum laudavit Testes Karolus decanus de Neblens Petrus monachus Sancti Petri Cabilonis Robertus presbiter de Longapetra Lanbertus presbiter de Neblens Hugo de Melicei Testes uxoris mee Johannes prior de Laona Guillelmus presbiter de Painei Teobaldus presbiter de Caneves Robertus capellanus de Longapetra Guillelmus de Pautat Lainus de Painei
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter