utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02230025

Charter Number: 02230025
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1156 - 1158
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Luca de Juliaco priorissa existentium memorie et futurorum posteritati notum fieri volo quod communi assensu sororum nostrarum domino Neveloni de Rameru et Helwidi uxori sue per vite sue spatium illam partem quam in decima Alneti habebamus habendam concessimus conditione equidem tali eis profatam decimam concessimus quod post obitum ipsorum omni abjecta amicorum suorum calumpnia ad ecclesiam de Juliaco sam sepefata decima rediret Propter autem hujus decime concessionem nobis centum solidos Divionenses dominus Nevelo et Helwdis uxor ejus dederunt Hujus rei testes sunt Osmundus tunc temporis prior Lambertus camerarius frater Giroudus Lambertus de Lingonis Hulricus Trecensis archidiaconus Giraudus archidiaconus Renaudus prepositus de Rosneiaco Gyrardus sacerdos de Alneto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter