utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02230112

Charter Number: 02230112
Cartulary Title: Cartulaire du prieuré de Jully-les-Nonnains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1229
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Ego Hugo miseratione divina Lingonensis episcopus notum facio presentibus et futuris quod dominus Matheus miles de Geinneo pro salute anime sue et antecessorum suorum laude uxoris sue Chevrerie et filiorum suorum Jacquini Ade Poncii Petri et Amenjardis filie sue dedit et concessit in perpetuam et puram elemosynam ecclesie Juliaci et ecclesie Puthei Orbis medietatem decime quam habebat apud Sanctam Columbam scilicet in blado vino et canabo et ecclesie que de suo alodio erat de qua decima ecclesia dicti Juliaci duas partes habebit et ecclesia Puthei Orbis partem tertiam et dictus miles supradictam elemosinam promisit contra omnes garantire quicumque vero vel quæcumque supradictam decimam tenebit abbati de Castellione XXII s divion persolverit annuatim Ut autem hoc totum firmiter et inviolabiliter in perpetuum teneatur rogatu jam dicti militis presentem paginam sigilli mei auctoritate roboravi Actum anno domini MCCXXIX
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter