utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240011

Charter Number: 02240011
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1067
Date Type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.15)
map View Map
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie in honore Sancti Vincentii dicate intra muros Matisconis fundate cui domnus Landricus episcopus preest Ego Guido comes pro remedio anime mee et antecessorum meorum concedo ipsi ecclesie et canonicis ejus de beneficio meo quod teneo ab ipsa ecclesia et episcopo locum ad edificandam ecclesiam cum cimiterio in silva Cenve ut episcopus et canonici nunc in antea habeant et possideant ea cum decimis et oblationibus suis sicut mos ecclesiasticorum requirit Dono autem eis decimas de forestibus vel terris quas in dominicatu meo habeo de aliis vero terris vel silvis quarum redditus vel decimas aliqui de meis in beneficio tenent et ad alias ecclesias non pertinent scilicet de his que sunt in ministerio Bernardi et Duranni concedo illis oblationes eorum qui in illis habitaverunt et laboraverunt [] que parrochiani christiani ecclesiis debent persolvere Si quid vero gratis aut pretio adquirere potuerint de aliis decimis ab illis qui illas ante in beneficio tenent similiter annuo ecclesie et canonicis Preterea dono eis intra terram planam si invenitur aut de silva ad complanandum tantum quantum exarare possit in elaborando par boum in anno tolidem etiam ad elaborandum vel complanandum pratum unde boves vivere possint Concedo quoque presbitero qui ibidem cantaverit et custodi qui ecclesiam custodierit singulos mansos ubi domos edificent et curtilos vel ortos necessarios S Guidonis comitis et Maitris comitisse qui fieri et firmari rogaverunt S Otgerii prepositi S Gauseranni de Brenis S Gaufredi de Marliaco S Gaufredi de Ariato S Berardi pueri S Bernardi ejusdem loci prepositi S Archimbaldi de Moncello Actum Matiscone per manum Rannulfi cancellarii XIIII kal et VIII regnante Philippo rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter