utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240014

Charter Number: 02240014
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1074 - 1085
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.16)
map View Map
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei venerabili Cluniacensi abbati salutem et apostolicam benedictionem Matisconensis frater et coepiscopus noster L ad apostolorum limina veniens conquestus est ad nos ecclesie sue jura a te sibi auferri que predecessorum suorum temporibus etiam symoniacorum quiete visa est possidere Nos ergo dignum esse et competens adjudicavimus ut que bona temporibus irreligiosorum ecclesia sine molestia tenuit eisdem sub pastore religioso in Romana ecclesia ordinato privari absque ratione non debeat Quapropter dilectionem tuam monemus ut res illas super quibus predicta Matisconensis ecclesia queritur suisque ad supra memorati fratris nostri tempus possedit deinceps quoque aut quiete retinere permittas aut concambium competens reddere studeas Quod si inter vos hanc causam non potestis ipsi componere volumus fratrem nostrum Diensem episcopum et Sancti Pauli abbatem negotio huic interesse quatenus eorum adhibita diligentia finem lis invenire rectum et congruum valeat ac inter vos ulterius dissentio nulla remaneat Sine concordia namque neque religiositatem dicimus quitquid valere neque aliud opus etsi bonum videatur aliquid esse
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter