utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240049

Charter Number: 02240049
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1004
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.27)
map View Map
Charter:
Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris Christi que est constructa infra muros Matisconis civitatis quam domnus Ledbaldus presul ad regendum habere videtur et Mayolus prepositus et ceteri canonici Igitur ego in Dei nomine Ardradus presbiter pro amore et bona voluntate et pro remedio anime mee patris vel matris mee seu parentorum meorum dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus proprie hereditatis mee que sunt in pago Lugdunensi in fine Spinacensi in ipsa villa Spinaco quicquid in ipsa villa visus sum habere Que sunt curtili cum virareis molendinis silvis aquis aquarumque decursibus omnia et in omnibus quesita et inquirenda Dono ad ipsam casam Dei et ad mensam fratrum eo tenore dummodo vivo usum et fructum habeam post meum decessum ad ipsam casam Dei perveniat Et dono ad ipsam casam Dei de ipsa hereditate investitura campis et silvis que sunt inter duos bedos qui vocantur Mentones ad integrum nullo contradicente Si quis donationem istam contradixerit iram Dei incurrat et penas inferni sustineat et ex auro libras III componat et in antea elemosina ista firma stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Matiscone S Ardradi qui eleemosinam istam fieri et firmare rogavit S Alberti et uxoris sue Richelde sororis Ardradi qui firmavit et consensit S Raynardi S Tedbaldi S Constantini Data per manum Teudonis fratris III mensis julii anno VIIII regnante Rotberto rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter