Charter Document - 02240055
Charter Number: 02240055
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 0825
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.29)
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 0825
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.29)
View Map
Charter:
Inter quos caritas inlibata permanserit pars cum parte beneficia opportuna prestantur quia nihil sibi de rebus propriis censuit minuendum quod e contra recipitur in augmentis Ideoque placuit atque convenit inter venerabiles viros Hildebaldum scilicet episcopum urbis Matiscensis et rectorem ecclesie Sancti Vincentii ejusdem loci constructe sacerdotes vel reliquos canonicos sub ejus regimine ibidem Deo famulantes necnon et ab alia parte Warinum comitem et uxorem suam Albanam ut villas congruas et opportunas que sunt de ratione Sancti Vincentii martiris inter se commutare deberent quod ita et fecerunt Primitus enim dat Hildebaldus episcopus de jam dicta ratione Sancti Vincentii martiris et preceptione domni serenissimi Ludovici imperatoris partibus Warino comiti et uxori sue Albane villam in pago Matiscensi cujus vocabulum est Cluniacum ipsam villam cum capella casa dominicata et reliquis mansis edificiis exiis et regressis vineis vercariis campis pratis silvis farinariis aquis aquarumque decursibus mancipiis illic commanentibus vel agnatione eorum omnia et ex omnibus ibidem adjacentibus totum et ad integrum Dat prefatus episcopus de ipsa ratione Sancti Vincentii in pago Nivernensi villam cujus vocabulum est Loptaniaco ipsam villam cum capella cum mansis cum edificiis exiis et regressis vineis campis pratis pascuis silvis adjacentiis aquis aquarumque decursibus mancipiis ibidem commorantibus cum agnatione eorum omnia et ex omnibus quantumcumque ad ipsam villam aspicit totum et ad integrum Pari modo in compensatione hujus rei meriti dat Warinus comes et uxor sua Albana de rebus propriis eorum partibus Sancti Vincentii Hildebaldo episcopo villam in pago Matiscensi cujus vocabulum est Genuliacus cum capella casa dominicata mansis edificiis campis pratis vineis cum exiis et regressis eorum farinariis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus mancipiis illic commorantibus cum agnatione eorum omnia et ex omnibus quantum in ipsa villa vel ibi aspicientia et proprietate nostra visi sumus habere totum et ad integrum Dat etiam Warinus comes vel uxor sua Albana partibus Sancti Vincentii Hildebaldo episcopo in pago Nivernensi villam ex proprietate nostra cujus vocabulum est Caldaqua ipsam villam cum casa dominicata cum mansis cum edificiis exiis et regressis vineis campis pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus mancipiis illic commorantibus cum agnatione eorum omnia et ex omnibus ex proprietate nostra ibi aspicientibus totum et ad integrum Dat autem Warinus comes et uxor sua Albana in patria Arvernica in pago Donobrensi villam cujus vocabulum est Litevineis cum casa dominicata mansum cum edificiis exiis et regressis vineis campis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus mancipiis illic commorantibus cum agnatione eorum omnia et ex omnibus ibi ex proprietate nostra aspicientibus partibus Sancti Vincentii Hildebaldo episcopo totum et ad integrum visi fuimus possedisse ita ut ab hac die unusquisque ex ipsis memorata loca que acceperint habeant licentiam faciendi quicquid pro eorum opportunitate et compendio elegerint libero in omnibus perfruantur arbitrio Ideo addi placuit ut si unus ex ipsis vel successores eorum hoc evitare vel refragare conaverit rem quam accepit amittat et insuper componat par pari suo auri libras XI et quod petit non vendicet sed presens commutatio unde duas uno tenore epistolas inter nos confirmavimus firmam et inviolabilem obtineant firmitatem stipulatione interposita Hildebaldus episcopus subscripsit S Sismundus S Adalcisus S Amandus S Warambaldus S Tertgerius S Ermenlardus S Magnardus S Hildradus Agebertus diaconus scripsit anno XII regnante Hludovico imperatore