utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240062

Charter Number: 02240062
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0878
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.32)
map View Map
Charter:
Hludovicus imperator piissimus et genitor noster Karolus gloriosissimus imperator augustus eis ob emolumentum eterne remunerationis premiorumque contulerunt necnon et reliqui religiosi viri que conjacent in pagis Lugdunensium sive Matisconensium ex voto quidem piissimi imperatoris Hludovici in pago Lugdunensi conjacent Rosarias villas cum mansa duo et ex dono genitoris nostri Karoli cellulam Sancti Imiterii que est in eodem pago in pago vero Matiscenci ecclesiam Sancti Martini que est in Castello cum mancipiis et rebus ad se pertinentibus necnon et cellulam Sancti Albani locum qui vocatur Gisarias fundata cum omni ipsius antiqua integritate atque Satonacum et Vallis quam Rannulfus habuit Hec autem omnia superius intimata et quicquid deinceps ipsis canonicis condonatum fuerit absque ulla contradictione ipsi habeant futuris temporibus in heleemosina genitorum nostrorum et nostra Quapropter volumus atque jubemus per hanc nostram auctoritatem nostris videlicet et futuris temporibus quatenus predictas res cum omnibus rebus ad se pertinentibus iidem canonici in nostram memoriam concessas habeant atque jure perpetuo in ditione ipsorum consistant ita videlicet ut quicquid de eisdem rebus ob utilitatem canonicorum congregatio ipsius loci sancti ab hodierno die facere voluerit in omnibus libero perfruantur arbitrio faciendi Et ut hec auctoritas pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatem et per diuturna tempora inviolabilem et inconvulsum obtineat effectum manu nostra subter firmavimus et annuli nostri impressione sigillari jussimus S Hludoyici regis S Wicardi Data tertio idus septembris indictione XI Regnante Hludovico rege Actum Trecas Ubertus subdiaconus transcripsit [] per jussionem domini Adonis episcopi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter