utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240064

Charter Number: 02240064
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0853 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.33)
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei rex Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei et qui eis locis sibi famulantur beneficia opportuna largimur premia nobis apud Dominum eterne remunerationis rependi non diffidimus Igitur notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus presentibus scilicet atque futuris quia veniens dilectus nobis episcopus Matisconensium urbis nomine Breidingus detulit presencie nostre preceptum domni genitoris nostri Hludovici serenissimi augusti quondam sue ecclesie factum in quo continebatur qualiter ab eodem genitore nostro tertia pars telonei ejusdem civitatis atque totius pagi et tertia pars de salinis que sunt in Jugis necnon in villa que nuncupatur Candeveriis ecclesie cui ipse auctore Domino episcopus preest que est constructa in honore Sancti Vincentii martiris secundum divisionem que priscis temporibus facta fuerat sit concessa atque auctoritate ejusdem divine recordationis regia seu etiam imperiali delegata et inviolabiliter confirmata ex quo nostram devota submissione obsecratus munificentiam petiit id ipsum domni genitoris nostri edictum sibi sueque ecclesie regia nostra auctoritate et munifica largitione renovari Cujus petitioni libenter annuere placuit et hanc nostram auctoritatem renovationis et firmationis gratia predicte sedis fieri libuit per quam decernimus atque firmamus ut sicut in eorum precepto a genitore nostro sibi concesso plenius continetur ab hodierna die et deinceps prescriptum teloneum ejusdem sancte matris ecclesie sumptibus nemine inquietante aut inhibente dispositioni ejusdem rectoris confirmamus perenniter mancipandum et inconvulse eternaliter serviendum Et ut hec nostre auctoritatis et renovationis roboratio firmior habeatur ac per futura tempora diligentius observetur manu propria subtus eam firmavimus et annulo nostro sigillari jussimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter