utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240066

Charter Number: 02240066
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0750
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.34)
map View Map
Charter:
In Dei nomine Pipinus majorum domus maximus Regni nostri augere credimus monimentum si beneficia opportuna locis ecclesiarum benevola deliberatione concedimus ac Domino protegente stabiliter producere conscribimus Igitur noverit solertia vestra quod ad petitionem cleri fidelis noster Domnolus sancte sedis episcopatum tenens in civitate Matiscensi in honore Sancti Vincentii nobis suggessit eo quod illa immunitas que antea ad ipsam casam Dei facta fuit anno superiori sit igne concremata ob negligentiam custodientis nobis hoc petiit ut istam immunitatem ex nostro nomine ad ipsam casam Dei renovare vel adfirmare deberemus quod nos gratanti animo pro reverentia ipsius sancti loci fecimus et tale insuper pro eterna retributione beneficium visi fuimus indulsisse ut in villas ecclesie illius quas moderno tempore aut nostro aut cujuslibet munere habere videtur vel quas deinceps in jure ipsius loci voluerit divina pietas ampliare nullus judex publicus ad causas audiendas aut freda undique exigenda nullo omnino tempore presumat accedere et loco illi Domnolus vel successores ejus propter nomen Dei sub integro immunitatis nomine valeant dominari Statuentes ergo ut neque vos neque juniores neque successores vestri nec ulla publica judiciaria potestas quocumque tempore in villas ubicumque ipsius ecclesie aut regis aut privatorum largitate conlatas aut que in antea fuerint casas indominicatas ad audiendas altercationes ingredere aut freda de qualibet augere nec mansiones aut paradas aut fide jussores tollere non presumatis sed quicquid exinde in agris vel finis seu super terris predicte ecclesie commanentes fiscus aut de freida aut undecumque potuerit sperare Ex nostra indulgentia pro futura salute in luminaribus ipsius ecclesie per manus agentium eorum proficiat in perpetuum et quod nos propter nomen Domini et anime nostre remedium simulque nostra subsequente progenie plena devotione indulsimus nec regalis sublimitas nec cujuslibet judiciaria potestas refragare tentetis sed ut presens auctoritas tam presentibus quam futuris temporibus inviolata Domino adjutore permaneat manus nostre subscriptione infra roborare decrevimus S Pipini majoris domus ego Rodegus jussus scripsi Actum kal januarii in anno secundo principatus ejusdem Pipini in civitate Metis in palatio regio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter