Charter Document - 02240072
Charter Number: 02240072
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 0941 - 0954
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.37)
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 0941 - 0954
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.37)
View Map
Charter:
In nomine Domini Ego Hugo gratia Dei comes notum volo esse omnibus fidelibus nostris quod audivi per omnes habitatores de comitatu Matiscensium et didisci ab illis quod quasdam de rebus Sancti Vincentii multi antecessores mei habent dissipatas sive abstractas injuste pro diversis locis ubi potuerunt Ego enim pro Dei amore et eterna retributione reddo aliquid quod exinde in manibus meis Dominus dedit hoc est silvam quam supra fluvium Sagonam in meo dominio teneo per consilium Leotaldi comitis et omnibus adstantibus fidelibus nostris tertiam partem que ablata inde fuit injuste reddo in usus pontificum et fratrum Denique precor omnes successores meos reges principes comites atque omnes ministrales ut istam sententiam omni tempore hinc et deinceps observent quod si fecerent salutem eternam accipiant Si quis autem hoc factum destruxerit iram Domini omnipotentis incurrat et in hoc seculo vivat et non valeat S Hugonis comitis S Leotaldi comitis S Widonis S Henrici S Maioli S Nardonii S Algari S Amelii S Bercardi S Engelardi S Leudbaldi Data per manum Berardi Hludovico rege