utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240075

Charter Number: 02240075
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0987 - 0996
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sacrosancte matris ecclesie infra muros Matisconis civitatis site atque in veneratione gloriosissimi Vincentii dicate ubi Maiolus prepositus esse videtur quo etiam ceteri canonicorum et plurimorum servorum Dei congregatio die ac nocte horis competentibus in conspectu Dei sacra fungunt officia Ego igitur Aldo pro remedio anime mee concedo Deo et Sancto Vincentio et canonicis ejusdem loci aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in agro Melionacensi in villa Moyson hec sunt due vinee et duo campi Terminatur una ex his vineis a mane via publica a medio die Sancti Vincentii a sero vinea a circio de ipsa hereditate alia vinea terminatur a mane via publica a medio die et a sero Sancti Vincentii a circio terra Ramolt et unus ex his campis terminatur a mane rivo volvente a medio die terra Sambadino a circio Sancti Vincentii a sero terra curati et suus heres alius campus terminatur a mane via publica a medio die et a sero Sancti Vincentii a circio de ipsa hereditate Predictas igitur res ego Aldo sacerdos Domino Deo et Sancto Vincentio concedo vel trado ea tamen ratione ut quamdiu vixero ipsas res teneam et possideam et emeliorem et annis singulis festivitate Sancti Vincentii denarios sex persolvam et si ex hoc censu negligens apparuero in duplum persolvam Si quis autem spontaneam hanc donationem meam de aliqua perversa contrarietate infringere conatus fuerit iram Dei incurrat Actum Matiscone publice S Aldonis presbiteri S Rotberti S Warulfi S Rodulfi S Stephani S Signaldi Data per manum Rodulfi regnante Hugone
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter