Charter Document - 02240103
Charter Number: 02240103
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 0950 - 0958
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.45)
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 0950 - 0958
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.45)
View Map
Charter:
Quicumque sanctorum locis et Domino famulantium catervis aliquid commodi pro conamine conferre gliscit id sibi profuturum pro transitoriis eterna commutans minime diffidit Quamobrem intimare maluimus omni cetui Regis poli obsequenti quia peccatis nostris prepedientibus olim urbs nostra Matisconensis ignis concrematione depopulata est et ad nihilum penitus redacta ubi omnia sarta tecta basilice gloriosi martiris Christi Vincentii vastata et ex toto diruta sunt Sed domnus Maimbodus presul reverendus in quanta potuit diligentia ea restaurare curavit Non habentibus vero canonicis ipso in loco commorantibus qualiter vivere regulariter quiverent dolore tactus cordis sedule angebatur non reperire valens quomodo fratribus sibi subditis prout optabat misericorditer subvenire posset Unde alloquens domnum Hugonem marchionem insignem ac domnum Leotaldum piissimum comitem cujus meus corde tenus in augmento predicte ecclesie dedita erat deprecatus est serenitatem eorum ut prefatorum inopie canonicorum miserando subvenirent Cujus petitionem gratam suscipientes et dum inter se quid agendum inde foret tractantes tam pontifex quam et comites ad ultimum decreverunt ut has ecclesias cum rebus et decimis cum beneficiis presbiteratis et omnibus ibi adjacentibus in usibus prenominatorum fratrum unde quotidianam sumerent alimoniam paterno ducti amore condonare deberent quod et fecerunt Presul decimas comites beneficia ecclesiam videlicet Sancti Clementis pape et martiris caput abbatie que est in suburbio prescripte civitatis ubi corporaliter requiescunt hii sancti qui olim in ipsa urbe extiterunt episcopi et confessores Mommolus Sanctus Eusebius Sanctus Nicetius Sanctus Justus omnem ipsam abbatiam cum suis appendentiis et integritate atque ecclesiam Sancti Romani ex Cadenaco cum omni sua integritate et nonas ac decimas ex eodem fisco que quondam ab eis ablate fuerant necnon ecclesiam Sancti Desiderii martiris in ipso pago sitam in villa Verriaco cum omnibus nobis pertinentibus Prelibatus autem antistes in ipsa villa de sua terra indominicata ex ratione Sancti Petri sicut Ramfredus tenuit dedit eis quantum videbatur habere Hec omnia velut hic inserta habentur pro eterna retributione pro communi utilitate pro suorum omnium salute pretaxati proceres ad victus canonicorum prefatorum sustentandos ut in Auctoris superni obsequio stabiles infatigabiliter permanerent et pro ipsis cunctis temporibus orare non desisterent placida firmitate et pura voluntate concesserunt Ne vero in reliquum ab aliquo episcopo successore aut laico nequissimo pervasore hec infringerentur acta prelocutus pastor jaculum sue excommunicationis interposuit ita auctoritate Patris et Filii et Spiritus Sancti et omnium sanctorum violator hujus facti sit excommunicatus et a cetu christianorum procul sepositus et cum diabolo et angelis ejus in baratro inferni perpetuo reclusus Qui autem adjutor et cooperator hujus extiterit operis benedictionem interminabilem immarcessibilemque a Domino et gaudium eterne felicitatis cum sanctis omnibus in celo possideat Quo vero hec facta firmius perpetim persistere valerent predictus pontifex etiam prenominati principes hoc soliditatis decretum fieri jusserunt quod propriis manibus corroborare dignati sunt et pontificum ac fidelium laicorum digitis signandum tradiderunt De omnibus vero fiscis passim commanentibus qui olim Sancti Vincentii fuerunt nonas et decimas reddiderunt [] Maimbodus sancte Matiscensis ecclesie humilis episcopus S Hugonis comitis S Leotaldi comitis S Alberici filii ejus S Walterii vicecomitis S Rotberti S Witcheranni S Hugonis S Gosberti S Leutgerii S Manonialdi S Raterii S Amelini