Charter Document - 02240109
Charter Number: 02240109
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0860
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.46)
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0860
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.46)
View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus Dei gratia rex Quicumque regie dignitatis culmine efferri desiderat eum merito pre oculis vigili sollicitudine habere debet cujus gratia prefertur Igitur notum esse volumus omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris presentibus scilicet atque futuris qualiter veniens olim Raginardus vassallus scilicet Warini carissimi quondam marchionis nostri innotuit serenitati nostre quamvis mendaciter quod quedam cellula in pago Lugdunensi sita que vocatur Sanctus Imiterius ex nostre proprietatis fisco jure attineret ex quo nostram auctoritatem devotissime obsecrans precatus est eamdem sibi nostra munifica largitione ad jus proprietarium concedi Cujus precationibus clementer faventes quod postulavit concessimus atque prescriptam cellulam predicto Raginardo per nostre auctoritatis preceptum largiti sumus Quo ab hujus presentis seculi luce migrante frater suus Raculfus nomine eamdem cellulam cum omnibus sibi pertinentibus ac si hereditario jure invadendo presumpsit atque possedit Quapropter religiosissimus presul Matisconensis ecclesie Breindingus nomine nostram adiens munificentiam significavit mansuetudini nostre eamdem cellam cum rebus ecclesie sue per incuriam rectorum et amotorum hominum violentiam distractam esse atque temporibus predecessorum suorum nonas et decimas partibus Sancti Vincentii persolvisse Hec quoque nostris auribus intimans nosque illico perconspicientes in tali actu anime nostre periculum non abesse jussimus jam fatum Raculfum regia auctoritate premunitum in causas palatii nostri auctoritate deferri per quam jam dictam cellulam sibi suoque juri aut vendicaret aut jure redderet Is vero ubi cognovit nominatum fratrem suum non nobis uti decurrat vera esse suasum seque in hoc minus persistere atque evindicare posse in causas palatii nostri venire distulit ac per hoc nonnullorum palatii nostri primorum judicio sepe dicta cellula ad proprietatis nostre fiscum redacta est Unde anime nostre saluti consulentes ob emolumentum eterne remunerationis et premiorum ad deprecationem predicti presulis ipsam cum omnibus sibi pertinentibus rebus cellulam sancte matri ecclesie Matisconensium quam constat esse fundatam in honore Sancti Vincentii preclarissimi martiris restituimus atque ibidem perpetualiter mancipandam nostre auctoritatis precepto confirmamus eo scilicet pacto quatenus Christo propitio eternaliter memorata ecclesia hoc nostre largitionis dono perpetuo jure fruens nativitatis nostre die que est iduum juniarum simulque die inunctionis nostre in regem que evenit [] a predicto presule ejusque successoribus fratribus inibi Domino obsequiis famulantibus et eadem die pro nobis omnipotentis Dei misericordiam supplicantibus refectio cibi et potus decenter subministretur Quam inunctionis nostre celebritatem volumus cum vocante Domino huic seculo vale dixerimus in obitus nostri anniversarium transferri Similiter quoque et de carissime conjugis nostre Hermentrudis ortus die que evenit[] pariterque obitus agendum decernimus cujus celebritatis atque refectionis necnon et hujus nostre largitionis ipsius ecclesie presules suique inibi fratres consistentes conjugisque nostre cum prole et universalis ecclesie nobis divinitus commisse [] Tum ut hec restitutionis seu corroborationis auctoritas firmiorem in Dei nomine obtineat vigorem manu propria subter eam firmavimus annulique nostri impressione signari jussimus Signum Karoli gloriosissimi regis Hildebodus notarius ad vicem Hludovici recognovit Data pridie nonas decembris indictione VIII anno XXII regnante Karolo gloriosissimo rege Actum prope Belnam castrum in villa