utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240110

Charter Number: 02240110
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1031 - 1062
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cuncta que instantis temporis cursu soliditatis vigorem debent obtinere congruit ea apicum caracteribus denotare quo in futurum inconvulsa queant persistere et notitia etiam earumdem litterarum futuras queat lites comprimere Quapropter notum esse volumus cunctis filiis Matiscensis ecclesie presentibus et futuris quia cum esset domnus Walterius presul et Rannulfus prepositus cum ceteris canonicis sancte predicte ecclesie archidiaconus et decanus nomine Walterius poscens sibi conferri quasdam res de ratione fratrum sitas in pago Matiscensi scilicet ecclesiam Beati Johannis que dicitur in Proprio cum omnibus rebus ad eam pertinentibus et boscum Castanedellum et clausum unum vinee quem Gerlanus presbiter Sancto Vincentio dedit et in villa Viriaco clausum unum et in villa Cantriaco clausum unum qui dicitur in Crai cum omnibus appendentiis et in ipsa villa duas vineas quas Aldo presbiter tenuit cum omnibus appendentiis Iterum petiit dari sibi quasdam res sitas in pago Lugdunensi in fine Balgiacensi in villa Montis mansos cum vineis et domibus campis pratis vircariis silvis et omnibus appendentiis sicut ipse eo die vestitus erat exceptis terris quas Ardradus presbiter Sancto Vincentio dederat et exceptis coloniis sitis in villa Bo et exceptis uno manso in Curti Cujus petitionem domnus episcopus gratam suscipiens fretus consilio canonicorum suorum concessit predicto Walterio jam dictas res eo pacto ut in vita sua teneat et possideat et loco census in festivitate Beati Vincentii II solidos nummorum canonicis Sancti Vincentii unoquoque anno persolvat et post ejus excessum omnes predicte res sine aliqua dubitatione ad mensam fratrum ibidem Domino famulantium redeant Signum Walterii episcopi S Rannulfi prepositi S Otgerii S Hugonis S Bernardi S Duranni S Hugonis S Arlebaldi S Acholdi S Odonis S Raculfi S Bernardi S Arnulfi S Witchardi S Stephani S Hugonis S Harmanni S Rotlanni
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter