utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240133

Charter Number: 02240133
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0980 - 0996
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum quam domnus Milo episcopus ad regendum habere videtur Igitur ego in Dei nomine Anselardus necnon et uxor mea Adalgardis nomine donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris pro remedio animarum nostrarum que conjacent in pago Matisconense in agro Fusciacense in villa Lopchiaco cum curtilo cum vinea et superposito qui habet fines et terminationes a mane terra Sufficiane a medio die via publica a sero Daberti a circio Girbergane Infra hunc terminum donamus ad ipsam casam Dei ad mensam fratrum eo pacto ut si in beneficio datum fuerit alicui vel in precariam heredes nostri inibi recuperent Firma permaneat omni tempore S Anselardi S Adalgarde S Arnulfi S Gareranni S Rannaldi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter