utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240158

Charter Number: 02240158
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0937 - 0962
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis cui domnus Maimbodus episcopus preest Ego Walo et uxor mea Farelda pro Dei amore et pro remedio animarum nostrarum donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris sitis in pago Matisconense in agro Fusciacense in villa Toriaco Hoc est vinea cum vircaria simul tenente terminatur a mane via publica a medio die terra Sancte Marie a sero de ipsa hereditate a circio via publica Infra istos terminos ipsam vineam cum vircaria donamus ad ipsam casam Dei ad mensam fratrum eo tenore ut dum vixerimus teneamus post nostrum decessum amborum Warino clerico perveniat Annis singulis tempore vindemie in censum modium de musto aut denarios XII ad ipsam casam Dei solvamus sine mora Post decessum quoque ipsius Warini ad mensam fratrum perveniat et faciant canonici ipsius loci quod facere voluerint et donamus ibi servos duos nomine Johannem et Leuterium in presente Si quis hoc contradixerit IIII auri libras componat S Walonis S Farelde uxoris sue S Warnerii S Duranni S Adalberti S Nortberti S Deodati S Fredonii S Heldulfi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter