Charter Document - 02240206
Charter Number: 02240206
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0928 - 0936
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.66)
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0928 - 0936
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.66)
View Map
Charter:
Ego Albericus in Dei nomine trado ad lumina Sancti Vincentii Matisconensis res juris mei Fabricas scilicet in Matisconense positam comitatu cum capella et manso indominicato et omnia quicquid ad ipsum mansum aspicit cum vineis pratis campis silvis cultis et incultis aquis aquarumque decursibus et omnia quicquid in ipsa villa visus sum habere Similiter trado et Sylviniacum villam in pago Sindingorum positam cum capella et manso indominicato vel quicquid in ipsa villa habere visus sum cum appendentiis omnibus ad eum pertinentibus cum servis et ancillis vel omnibus ibidem servientibus qui juris mei sunt trado sicut jam dictum est ad lumina Sancti Vincentii videlicet pro commutatione vel prestaria quam a presule ipsius ecclesie scilicet Bernone de rebus ipsius ecclesie accipio jure precario Sanctum videlicet Amorem cum omnibus appendentiis ita ut dum vixero et filius meus Leotaldus atque Humbertus teneamus atque possideamus post obitum vero nostrum absque ulla contradictione ad supradicta lumina revertatur