Charter Document - 02240234
Charter Number: 02240234
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0928 - 0936
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.71)
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0928 - 0936
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.71)
View Map
Charter:
Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconis cui Berno episcopus preest Ego Susanna femina dono ad ipsam casam Dei in usus fratrum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Laliacense in villa Bufferias hoc est curtilus cum superposito et vinea que ibi habeo totum ad integrum excepto quod filia mea et nepotes mei Dono et alium curtilum quod donatum habeo in ipsa villa quod sunt vircariis vineis campis silvis pomis pascuis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnibus totum ad integrum Michi reservo et ipsum curtilum ego dum vivo in usum et fructum habeo post meum decessum canonici Sancti Vincentii habeant et faciant quicquid voluerint tamen ut nec vendere nec alienare presumant ad nullam laicam potestatem Si quis hoc calumniaverit auri libram componat S Susanne S Walterii S Bernonis S Geraldi S Attonis