Charter Document - 02240269
Charter Number: 02240269
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0996 - 1018
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.78)
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0996 - 1018
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.78)
View Map
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum civitatis quam domnus Letbaldus presul ad regendum habere videtur Igitur ego in Dei nomine Sendelenus canonicus dono ad ipsam casam Dei et ad mensam fratrum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Salorniacense in villa Sanciaco Hoc sunt duo curtili cum supraposito in uno quorum manet Gontardus in alio Adalgerius qui terminat a mane terra Flotberti a medio die et a sero viis publicis a circio terra Warnerii Et dono supradicte ecclesie silvam unde faciant villani domus et ignem et omnia necessaria eorum et nemo umquam malam consuetudinem illis imponat propter illam silvam sed habeant liberam potestatem omni tempore utendi ea Donat autem predictus canonicus has prenominatas res perpetualiter et deinceps tali ratione ut semper ad mensam fratrum perseverent et abstractum hoc fuerit ad proprios parentes revertatur Si quis hoc contradixerit auri unciam componat S Sendelini S Willelmi comitis S Wicardi S Rodulfi S Eldrici S Arleboldi Factum est hoc regnante Rotberto rege