utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240272

Charter Number: 02240272
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0987 - 0996
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra Matisconem civitatem cui Milo episcopus preest Ego Milo dono predicte case Dei aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Salorniacense in villa Sanciaco sunt curtiferi tres Terminat unus curtilus ubi Andreas possidet cum mansione et vinea insimul tenente a mane terra Sancti Clementis a medio die terra Gauseranni a sero Flotberti a circio rivo volvente alius curtilus ubi Albertus residet terra terminat a mane de ipsa hereditate a medio die et a sero et circio terra Sancti Vincentii tertius curtilus quem alius Albertus tenet quem vocant Longo terminat a mane Sancti Vincentii quem Eldinus tenet a medio die Sancti Vincentii a sero via publica a circio de ipsa hereditate Infra istas terminationes predictos curtilos cum mansiones et vineas quicquid ibi visus sum habere totum ad integrum predicte case Dei trado atque transfundo sicut superius inserta sunt eo tenore dummodo vivo usum et fructum habeam et unoquoque anno reddo ad mensam fratrum investitura modium unum de musto post decessum autem meum ad casam Sancti Vincentii perveniat Si vero episcopus aut alius aliquis beneficiare voluerit rectam reclamationem habeant parentes mei si quis hoc calumniaverit auri libras V componat S Milonis S Ottonis comitis S Raterii S Maioli S Bernardi S Warulfi S Giroldi S Flotberti S Eldegarii S Adalardi Actum est hoc regnante Hugone rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter