utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240289

Charter Number: 02240289
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0980 - 0996
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum cui Milo episcopus preest Ego Rodenus et ux or mea Ermengarda donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in agro Salorniacense in villa Sanciaco Hoc est vinea et campus insimul tenente qui terminat a mane Sancti Martini a medio die et a sero vias publicas a circio rivo volvente et est unus curtilus in villa que dicitur Fontanilias qui terminat a mane et a sero vias publicas a medio die terra Sancti Petri a circio de ipsa hereditate et terra Manasse et quicquid ad ipsum curtilum aspicit Infra istas terminationes donamus ad ipsam casam Dei istas res eo tenore ut nulli vivi beneficiare possint quod si fecerint ad proprios veniant Firma permaneat omni tempore S Rodeni et uxoris sue Ermengarde
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter