utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240313

Charter Number: 02240313
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0954 - 0962
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sacrosancte ecclesie Beati Vincentii Matiscensis cui domnus preest Maimbodus episcopus Ego Ernardus clericus dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis Hoc est curtilum indominicatum cum vinea et superposito qui est situs in pago Lugdunense in finibus Podiniacense Emuranda Terminatur ipse curtilus a mane terra Gilulfi et sororis sue a medio die ad ipso donatore a sero et a circio via publica infra istis terminationibus cum adjacentiis ibidem aspicientibus campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus quesitum et inquirendum dono ad ipsam casam Dei Et in villa Podionaco dono ibi vineam unam terminatur a mane et a circio via publica a medio die terra Bernardi a sero terra Elgaudi infra isto termino quicquid habeo inibi dono Et in Montaniaco villa alium curtilum cum vinea qui terminat a mane et a medio die et a circio via publica a sero Sancti Johannis infra isto termino quicquid habeo ibi dono Et dono ibi servum unum nomine Gislasium cum uxore sua et omnia pecularia eorum et possessiones quod habent et in antea conquirere potuerunt totum ad integrum cum rebus suprascriptis ibi dono in stipendia fratrum Hec omnia sicut supra inserta sunt ibi dono trado atque transfundo eo tenore ut dum vivo usum et fructum habeam et post meum decessum faciant canonici Sancti Vincentii quicquid facere voluerint Si quis contradixerit III libras auri componat Ego Ernadus qui fieri jussi S Leotardi S Hugonis S Ardradi S Girberti S Gennandi S Rainardi S Gislemari Hactum est hoc tempore Lotharii regis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter