utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240339

Charter Number: 02240339
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0937 - 0992
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.91)
map View Map
Charter:
Ego in Dei nomine Bernardus et uxor mea Ermengardis donamus Sancto Vincentio atque canonicis ecclesie Matiscensis Domino atque Beato Vincentio ibidem deservientibus aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Lugdunensi in agro Fusciacensi in villa que dicitur Besleus quicquid ibi visi sumus habere hoc est curtilum indominicatum cum casa indominicata et quicquid ibi aspicit hoc est prata silvas aquas pascua culta et inculta usque ad inquisitum et servos in ipsa villa commanentes quorum hec sunt nomina Dominicum cum uxore et infantibus suis Abonetum cum uxore et infantibus suis Adaldradum cum uxore sua Fulcherium cum uxore et infantibus suis Emardum cum uxore et infantibus suis Omnia que hic inserta sunt ad predictam casam Dei donamus si quis hoc calumniaverit libras VI componat auri S Bernardi S Alderici S Teoderici S Eldegarii S Rotranni S Udrici Euvradi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter