utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240368

Charter Number: 02240368
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0954 - 0986
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Placuit atque convenit inter rectores Sancti Vincentii et Bernardum [ut terras] inter se commutarent quod et fecerunt Inprimis donat Bernardus ad rectores Sancti Vincentii campum unum qui est situs in pago Matisconensi in agro Viriaco in villa Causellis hoc est campus qui terminat a mane terra Widoni et Sancti Albani a medio die terra Eugiane a sero Sancti Vincentii a cercio Sancti Albani habet in longo a mane perticas XX a medio die VI pedes VII a sero XXIII pedes IIII a circio X In compensationem donant rectores Sancti Vincentii partibus Bernardi campum unum in ipsa villa vel in ipso pago qui terminat a mane terra Sancti Vincentii a medio die et a sero similiter a cercio via publica habet in longo perticas XXII a mane [et] a medio die perticas VII pedes VI a sero XI pedes II a circio VI Infra istas terminationes et perticationes unusquisque teneat et possideat eo tenore dummodo vivit Bernardus et uxor sua Benedicta et infantes illorum teneant et possideant et si necessitas eveniat non vendant nisi ad rectores Sancti Vincentii pro justo precio S Vendranni S Bernardi S Otberti S Tetbolt S Arnulfi Hactum est hoc regnante Lothario rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter