utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240392

Charter Number: 02240392
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0996 - 1018
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.101)
map View Map
Charter:
Cum legum auctoritas a nonnullis pleniter custoditur multimodo congruit ut sacri ordinis norma a fidelibus observetur Quotiescumque aliquibus hominibus de rebus ecclesiasticis aliquid conceditur ita condecet litteris corroborari ut in posterum valeat inconvulsa permanere Hujus rei gratia intimare decrevimus cunctis Sancte Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris quia cum resideret domnus Letbaldus presul secus basilicam Christi martiris Vincentii que est sita infra muros Matisconensium civitatis adiit presentiam ejus clericus nomine Ornardus humillime deprecans ut concederet ei ecclesiam unam que est Sancti Vincentii ex ratione fratrum est autem ipsa ecclesia in villa Castello in honore Sancti Martini dicata Cujus petitionem domnus pontifex suscipiens contulit ei cum rebus et decimis mansis servis et ancillis colonis et colonabus ibique permanentibus cum alodo quem Gundulricus et Euvrardus Maimbodo episcopo dederunt eo pacto ut tempore sinodali paratas et eulogias persolvat et in festivitate Sancti Vincentii in censum canonicis ejusdem loci denariorum solidos VI persolvat et si negligens apparuerit in duplum reddat Iterum petiit jam dictus Ornardus domno episcopo ut concederet ei et duobus fratribus suis Gisleberto et Bernardo alias res que sunt Sancti Vincentii hoc est ecclesia una in villa Brandono in honore Sancti Martini fundata cum capella Sancte Cecilie et omnibus sibi pertinentibus cum rebus et decimis servis et ancillis Et in villa Lornant ecclesia una que est in honore Beate Marie et colonicas II ex ratione Sancti Stephani et Sancte Marie de episcopatu in villas has conjacentes Carimiaco Lornant atque Canamiaco Et in villa Sanciaco curtile unum de ratione Sancti Stephani et terrulas que sunt in ipsa villa conjacentes ex ratione fratrum ex abbatia vero Sancti Clementis terrulas que sunt in villa Prisciaco et in Camneas Carbonaci Colonicas Metgriaco Moncellis Sommeriaci et quicquid in his finibus de ipsa terra est vineis campis pratis silvis et omnibus sibi pertinentibus curtilis vero duobus unus conjacet in villa Modoyo alius in villa Colonicas in Petra nuncupatur de ratione fratrum Alius curtilus est in Mergonaco de ratione episcopali et in ipsa villa Colonicas unam colonicam que est Sancte Marie et in villa Varengo colonica una et in Modoyo vinea una et rassia una in villa Prisciaco cum terris sibi pertinentibus Domnus vero pontifex consentientibus canonicis suis contulit jam dictis viris sicut petierunt ea ratione ut dum viverent teneant et si quis ex eis obierit ad alium perveniat in festivitate Sancti Vincentii solidos VI exsolvant
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter