utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240395

Charter Number: 02240395
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0968 - 0971
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.102)
map View Map
Charter:
Nos antiquarum legum instituisse monstratur ut ea que a primatibus sacrarum peraguntur ecclesiarum apicum caracteribus adnotentur qualiter in reliquum solidata habeantur Hujus rei gratia notum sit omnibus fidelibus Sancte Matiscensis ecclesie presentibus scilicet atque futuris quia Ansedeus quidam vir deprecatus est magnificentiam domni Adonis presulis ut concederet ei quemdam mansum qui conjacet in pago Cabillonensi in villa Colonicas cum mansionibus vineis campis pratis silvis molendinariis aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus ut vita sibi comite suis aptare usibus securiter valeret Cujus petitionem gratam suscipiens jam dictus pontifex concessit prefato viro Ansedeo et uxori ejus Odele ac filio eorum atque Ansedeo quod deprecabatur prememoratum videlicet mansum cum omni integritate sicut dictum est ut dum simul advixerint teneant et possideant et quicumque parem suum supervixerit ex eis similiter in vita sua habeat Illis vero decedentibus Sanctus Vincentius quod suum est recipiat loco vero census IIII solidos denariorum festivitate Sancti Vincentii non negligenter persolvant et ut firmius crederetur ego Ado humilis episcopus manu mea firmavi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter