utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240398

Charter Number: 02240398
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0928 - 0936
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.103)
map View Map
Charter:
Omnibus notum fieri duximus quia cum esset domnus Berno presul secus basilicam Christi martiris Vincentii que est infra muros Matisconum adiit quidam vir inlustris Stephanus nomine presentiam ejus humiliter postulans sibi ab eo conferri aliquid ex rebus prefati martiris que conjacent in comitatu Avalensi ecclesiam videlicet Sancti Pancracii cum XV mansis quamvis dispersa sunt et aliquatenus diruta cum omnibus illorum appendenciis Quapropter prescriptus pontifex communi consensu parique voluntate canonicorum suorum pariter concordantium concessit illi et filiis ejus Bononi et Armanno sub decreto census cum universis ibidem adjacentibus ut dum advixerint securiter tenere queant quod humiliter expetiverat quatenus die exitus eorum meliorata ecclesia Sancti Vincentii cum usuris que sua sunt recipiat illis vero decedentibus sine alicujus contradictione ad Sanctum Vincentium omnia ex integro revertantur Si vero quod absit quispiam hec immutare visus fuerit et Almo Vincentio differe jura sue proprietatis voluerit deterreat eum vox divina que fatur Maledicti qui transgrediuntur terminos quos posuerunt patres antiqui In censum autem omni anno persolvant festivitate Sancti Vincentii II solidos denariorum S Bernonis episcopi S Rodulfi S Vinnusii Factum est hoc regnante Rodulfo rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter