Charter Document - 02240406
Charter Number: 02240406
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0968 - 0971
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.105)
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0968 - 0971
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - G 198 (p.105)
View Map
Charter:
In nomine Verbi Incarnati notum habeatur omnibus filiis fidelibusque sancte Matiscensis ecclesie presentibus scilicet atque futuris quia domnus Ado serenissimus antistes per deprecationem canonicorum et fidelium suorum Johannis videlicet prepositi atque Aymini ac reliquorum contulit cuidam clerico nomine Odoni canonico Sancti Vincentii quasdam ecclesias et res prememorati martiris abbatiam scilicet Sancti Petri cujus ecclesia fundata est in suburbio civitatis Matiscensis et est hospitale et inibi couvenit sepultura prefate urbis cujus due partes sunt canonicorum tertia vero ipsius loci denique capella in honore Sancti Petri dicata et in villa Carnaco sita Alia vero capella in villa Buciaco sita in honore Sancti Petri et est alia capella in honore Sancti Boniti que est in Carbonarias eo tenore dum Gunduldricus vivit teneat et possideat post suum vero decessum ad locum Sancti Petri quod suum est recipiat Et est ecclesia Sancti Petri que Vetus dicitur et ipsa suburbana est cum omnibus decimis et terris ibi pertinentibus Et est terra Sancti Juliani ex Roca alia vero terra que est in pago Lugdunensi in villa Vallis quam Annetrudis condonavit Sancto Vincentio Hec omnia sicut hic inserta sunt tenebat predictus presul in manu sua et annuentibus sue ecclesie filiis post suum decessum premisso Odoni concessit ecclesias videlicet capellas et terras cum rebus et decimis et omnibus sibi jure pertinentibus ita tamen ut in festivitate Sancti Petri et abbatia una refectio canonicis tribuatur sicut ipse Ado presul fecit tempus Bernonis et Maimbodi et Teotelini episcoporum His omnibus pactis de his que promisimus diebus vite sue faciat juxta dispositionem suam secundum decreta canonum habendo tenendo et possidendo et si Leutboldus filius Warulfi ejusque consanguineus eum supervixerit similiter in vita sua habeat illis decedentibus Sanctus Vincentius quod suum est recipiat Hoc domnus Ado episcopus fieri jussit et firmavit atque suis firmare precepit S Johannis S Bodo S Gunduldricus S Bernardus S Winusius S Constabilis Factum est hoc regnante Lothario rege