utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02240420

Charter Number: 02240420
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0954 - 0960
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notitia redditionis Apud Matisconem sub die Jovis ante notitiam domni Leotaldi comitis et fidelibus suis Walterium vicecomitem et Nardinum atque Raterium necnon et Rotbertum cum ceteris pluribus in illorum presentiam venerunt canonici Sancti Vincentii Matiscensis proclamaverunt se quod fideles sui invaderunt ecclesiam Sancti Vincentii sitam in pago Dunensi dicatam in honore Beati Martini in villa Liciaco que est de ratione fratrum et per multa curricula annorum canonici ipsius loci Matiscensis vestiti fuerunt et modo injuste perditam habent Domnus quoque comes prenominatus inquisivit directum temporis una per fidelibus suis seu civibus et circa manentibus et invenit directum Sancti Vincentii et canonicis suis Matiscensium et videntibus [omnibus] circumstantibus reddidit illis ipsam ecclesiam S Leotaldi comitis S Walterii vicecomitis S Nardini S Adelardi Hactum est hoc tempore Lotharii regis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter